monumenta.ch > Plinius > sectio 205 > sectio 12

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 41, 12
Ad meipsum anima mea turbata est. Numquid ad Deum turbatur? Ad me turbata est. Ad incommutabile reficiebatur, ad mutabile perturbabatur. Novi quia iustitia Dei mei manet: utrum mea maneat, nescio. Terret enim me Apostolus dicens: Qui se putat stare, videat ne cadat . Ergo quia non est in me firmitas mihi, nec est mihi spes de me, Ad meipsum turbata est anima mea. Vis non conturbetur? Non remaneat in teipso, et dic: Ad te, Domine, levavi animam meam . Hoc planius audi. Noli sperare de te, sed de Deo tuo. Nam si speras de te, anima tua conturbatur ad te; quia nondum invenit unde sit secura de te. Ergo quoniam ad me conturbata est anima mea, quid restat nisi humilitas, ut de seipsa anima non praesumat? Quid restat, nisi ut omnino minimam se faciat, nisi ut se humiliet, ut exaltari mereatur? Nihil sibi tribuat ut ei ab illo quod utile est tribuatur. Ergo quia ad me turbata est anima mea, et hanc perturbationem facit superbia: Propterea memoratus sum tui, Domine, de terra Iordanis et Hermoniim a monte parvo. Unde memoratus sum tui? A monte parvo, et de terra Iordanis. Forte de Baptismo, ubi est remissio peccatorum. Etenim nemo currit ad remissionem peccatorum, nisi qui displicet sibi; nemo currit ad remissionem peccatorum, nisi qui se confitetur peccatorem; nemo se confitetur peccatorem, nisi humiliando seipsum Deo. Ergo de terra Iordanis memoratus sum tui, et de monte parvo: non de monte magno; ut de monte parvo tu facias magnum: quoniam qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur . Si autem et interpretationes nominum quaeras, Iordanis est Descensio eorum. Descende ergo, ut leveris; noli extolli, ne elidaris, Et de Hermoniim monte parvo. Hermoniim Anathematio interpretatur. Anathema teipsum, displicendo tibi: displicebis enim Deo, si placueris tibi. Ergo quia nobis Deus omnia bona praestat, quia ipse bonus est, non quia nos digni sumus; quia ille misericors est, non quia in aliquo promeruimus; de terra Iordanis et Hermoniim commemoratus sum Dei. Et quia humiliter commemoratur, exaltatus perfrui merebitur: quia non in se exaltatur qui in Domino gloriatur.